monumenta.ch > Isidorus > 32
Isidorus, De Natura Rerum, XXXI. De arcu. <<<     >>> XXXIII. De pluviis.

CAPUT XXXII. De nubibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXXII.---N. 1. Vid. lib. XIII Etymolog., cap. 7.

Ibid. Apud Iobum, cogetur in nubes; atque ita fortasse hoc loco reponendum. Versus Virgilii est 20, lib. V Aeneid. AREV.

]
Notandum est ex libro Iob, quod cogitur aer iste visibilis, ut conglobetur; conglobatus autem in nubes vertitur. Sic ipse dicit: Subito aer cogitur in nubibus, et ventus transiens fugabit eas [Iob. XXXVII, 21.] Et Virgilius: Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nubes autem sancti praedicatores intelliguntur, qui verbi divini pluviam credentibus fundunt.
2 Aer autem iste inanis et tenuis vacuas hominum mentes vagasque significat, qui tamen densatus in nubes vertitur, quia collectae ab inanitate fidelium mentes fide solidantur. Et sicut ex aere inani fiunt nubes pluviales, sic ad fidem de mundi vanitate colliguntur sancti praedicatores. Nubes autem dictae quod aethera obtegant, unde et nuptae dicuntur, quod vultus suos velent. Unde et Neptunus, quod nube et mari terram tegat.